Liber Deuteronomii*

Caput 10: Versus 16

Circumcidite,etc. Spiritalem circumcisionem significat, id est mentis custodiam, et veram abstinentiam. Quasi, cum luxuriam carnis exstinxeritis, etiam mentis superflua resecato. Circumcidendi sunt omnes sensus. Unde Moyses se incircumcisum labiis conqueritur; et Stephanus Judaeis:Incircumcisi,inquit,corde et auribus,etc.Act. 7.. Vere ergo circumcisus est, quiobturat aures ne audiat sanguinem, et claudit oculos, ne videat malum;qui non delinquit in lingua, cujus cor non gravatur crapula et ebrietate, qui lavat inter innocentes manus suas, et ab omni via mala prohibet pedes suos; qui castigat corpus suum et servituti subjicit, et omni custodia servat cor suum. Bina quoque circumcisione indigemus, ne ex his quaeramus vanam gloriam, ne foris mundi, et intus immundi simus, et simulatae sanctitatis poenas sustineamus, sicut Sichimitae qui patriarcharum circumcisionem imitati sunt, non Dei amore, sed ob causam luxuriae: ideo nihil mercedis acquisiverunt, sed die tertia intra civitatis suae ruinas perierunt. Tales enim in tempore resurrectionis evacuatis, quibus confidebant, virtutibus, in aeternum moriuntur.
(* Traductions européennes)